Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.9.1 Cic. Fam. 16.9.4 (English) >>Cic. Fam. 16.10.1

16.9.3 nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi ; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. symphoniam Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres ; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint. nos agemus omnia modice. 16.9.4 reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. etiam atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.9.1 Cic. Fam. 16.9.4 (English) >>Cic. Fam. 16.10.1

Powered by PhiloLogic